Appendix constitutionum dispersarum : 8

 Soziologie

 5 views
of 1
All materials on our website are shared by users. If you have any questions about copyright issues, please report us to resolve them. We are always happy to assist you.
Description
Appendix constitutionum dispersarum : 8
Share
Tags
Transcript
  [Yves LASSARD, The Roman Law Library  , 2014] ~ APP. VIII ~ LEX QUAE DATA EST PRO DEBITORIBUS IN ITALIA ET SICILIA. ( AD ? ) ( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). In nomine domini nostri Iesu Christi Imperator Caesar Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus <Anticus Alanicus> Uuandalicus Africanus pius felix inclytus victor ac triumphator <semper> Augustus Narsi Panfronio et senatui. Cum semper decursio barbarici temporis in novarum rerum ..... et veteribus legibus occasionem praebeat promulgandis, generalibus hominum difficultatibus communi remedio subvenire necesse est. Universae quidem Italiae nos oblatae preces generaliter commoverunt, feneraticiis pecuniis reddendis aliquod tam annonae postulantes remedium, ne per communes calamitates et reditibus propriis fraudentur et debiti inpossibili solutioni succumbant. Talibus itaque precibus annuentes <per> praesentem legem sancimus, ut per universam Italiam atque Siciliam pro mutuis pecuniis, quae usque ad nuper factam incursionem Francorum datae noscuntur, post redditam perfectam pacem Italiae expleto quinquennio, tunc aut media pars creditae sortis creditoribus offeratur, aut medietatem suae substantiae, si hoc elegerit debitor, offerat creditori, usura videlicet a die crediti usque ad completum quinquennium <in> istis contractibus omni modo cessante. Si quae autem pignora pro debito data per clades Italiae perierunt, rei communem eventum tam debitor quam creditor sentiat, ut nec creditor pro mutuis pecuniis convenire nec debitor possit actiones exercere pigneraticias. Si vero pignora exstant, debitae etiam sortis pro integris pignoribus solutio celebretur. Quodsi pars pignorum salva inveniatur, pro rata portione sortis etiam pars creditorem sequatur. Si quis vero datorum pignorum magnitudinem occasione barbarici <temporis> lucri causa supprimere aut celare voluerit et hoc a debitore comprobari potuerit, amisso debito pignora reddere compellatur. Hi vero, qui necessitatem debiti facientem beneficia vel usuras in capite debiti redigunt, quod etiam bonis temporibus fieri leges minime patiuntur, per hanc sanctionem huiusmodi fraudentur augmento, ita videlicet, ut, quidquid etiam de usuris et beneficiis confert ......
Related Search
We Need Your Support
Thank you for visiting our website and your interest in our free products and services. We are nonprofit website to share and download documents. To the running of this website, we need your help to support us.

Thanks to everyone for your continued support.

No, Thanks